- HIPPOMANES
- I.HIPPOMANESArchon Athenis, τῶ Δεκαετῶν seu Decennalium IV. τῶ Κοδριδῶν τοῦ γένους, e Codri stirpe, dicitur Βα???ιλεύςας, Suid. in Πάριππον. Nam et decenali huic Magistratui Regis nomen, quamvis minus proprie dari nonnumquam diximus in voce Carops. Vide et infra Hippomenes. Ei successit Leocrates, quem vide.II.HIPPOMANESherba Theocrito in Arcadia nascens,Ι῾ππομανὲς φυτόν ἐςτι παῤ Α῎ρκαςιν, ᾧ ἐπὶ πᾶ???αιΚαὶπῶλοι μαίνονται ἂν ὥρεα καὶ θοαὶ ἵπποι;sic ei dicta, quod eius insano desiderio equi teneantur: sed aliis omnibus Auctoribus indicta inauditaque. Ι῾ππομανές nempe virus est, quod effluit ab inguine equarum, quando in Venerem incitantur. Inde tuberculum, quod caricae magnitudine innatum fronti pulli equini de ventre afferunt et a matribus statim praeroditur. Quod utrumque ad veneficia et amatoria facere creditum esse olim, ex Arist. Hist. Anim. l. 8. c. 24. notum est. Sed praecipue ad philtra quaerebatur caruncula illa in fronte pullorum nascentium reperta. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 615.Cui totum tremuli frontem Caesonia pulliInsudit ———Dulcedinem hinnientium vocat Laelius in Apologia Appuleii, ubi pleraque philtra describit; Matri praereptum amorem Virg. Aen. l. 4. v. 515.Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,Et matri praereptus amor ———Plin. l. 8. c. 42. Namque id statim edito partu devorat feta, aut partum ad ubera non admittit. Si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. Idem l. 28. c. 11. Sed et prius Hippomanes tantas in veneficio vires habet, ut, affusum aeris misturae in effigiem equae Olympiae, admotos mares equos ad rabiem coitus agat. Ubi indigitat equam aere fusam Olympiae dedicatam a Phormide Arcade, cui magicâ arte, in effigie eius fundenda, aeris mixturae virus illud affusum erat, vide infra in voce Phormis. Et huius meminisse videtur Theocritus, illudque non Γππομανὲς φυτὸν, Hippomanem herbam, sed Ι῾ππομανὲ χυτον, Hippomanes fusile, apte vocasse. Quo pacto et ille liberatur a culpa, et sensus prodit facilis: Quemadmodumequi furore perciti per montes decurrunt ad Hippomanes χυτὸν, quod est apud Arcades: ita Delphis amore praeditus relictâ palaestrâ huc statim accurrat. Praeter haec vero, tertium quoque Hippomanes occurrit apud Aristot. quod equae tum eiciant, ubi semel salitae, sed non ad satietatem, fuerint; quodque praecipue venenariis et φαρμακεῦςιν expetitum tradit, Hist. Anim. l. 6. c. 18. de quo, ut et plura hanc in rem, vide apud Salmas. ad Solin. p. 939. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.